monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 7
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Quemadmodum sanatus est, qui non legitur aegrotasse? Sed occulte ille aegrotabat, quando universum hominem sua incarnatione suscepit, qui erat obnoxius et morbis et mortibus. Sed quia in illo sanati sumus, sanatum se ipse profitetur. Tunc enim salvatus est Dominus Christus, quando carnem fragilitatis nostrae resurgendo in aeternae vitae gaudia collocavit; et omnes salvi facti sunt, qui in ipso fideliter crediderunt.